ABBACOMITES

ABBACOMITES
ABBACOMITES
seu Abbicomites, Comites dicti sunt ac Nobiles quibus olim a Regibus datae erant Abbatiae et Ecclesiae iure beneficii, seu, ut aiunt, in Commendam.
Hinc de Hugone Gerberrus Ep. 17. Scire cupit, an Hugo, quem vestrâ linguâ Abbacomitem dicitis, uxorem duxerit. De eodem Hugo Flaviniacensi Chron. Part. 2. c. 15. Cui tamem plurimum restitik Hugo Antisiodorensis, qui Abbicomes dictus est, cuius cognatam Constantiam Robertus (Rex) habebat uxorem. Idem Abbas-Comes vocatur Baldrico Chron. Camerac. l. 1. c. 70. etc. Factum autem illud, ob Reip. necessitates et tuitionem, a Regibus Franciae, observat Car. du Fresne, ex Capitulis Caroli M. l. 5. c. 181. Conmcilio Aquisgran. II. c. 3. Can. 19. Meldensi, A. C. 845. can 9. Sznodo ad Theodonis villam in Capitul. Caroli C. tit. 2. c. 3. et 5. Ivone Carnotensi Ep. 181. etc. Et quidem id primum fecisse Carolum Martellum consentiunt Scriptores omnes, eoque nomine oeternaliter perditum seu damnatum clamavere quidam, ut est apud Baron. A. C. 889. num. 31. Post quem, invalescenresensim usu complures istiusmodi Abbates facti leguntur. Inter quos Matfridus Comes, qui Abbatiam S. Dionysiiregio
tenebat iure beneficiario., sub Lothario Imp. apud Doubletum: Adelinus Comes, qui ex concessione Caroli Calvi Rector Monafterii S. Petri et S. Bavonis, constitutus est, apud Miraeum Cod. donat: piar. l. 1. c. 18. Isaacus Comes Cameracensis, qui eodem iure regiam ac locupletem Abbatiam S. Gaugerici tenuit, apud Baldricum Histor. Camerac. l. 1. c. 70. ut alios Comites innumeros omittam, quos Monasteriorum atque Ecclesiarum sese inscripsisse Abbates, apud Auctores passim legitur. vide eorum aliquot apud Beslium Hist. Comit. Pictav. c. 1. Atque hi saeculares Abbates statucbant Decanos, qui curam haberent Monachorum, uti discimus ex Continuatore Aimoini c. 42. Interdum etiam Monachis ipsis praeerat Monachus com nomine ac titulo Abbatis. cuiusmodi Abbates, Abbates Monasticos etiam fuisse appellatos, observat Hemereus in Augusta Viromanduorum pag. 114. ex Serm. de Tumulatione S. Quintini. Exinde Reges ipsi, qui Proceribus istis succeslerant, sese perinde Abbates inscripserunt: ita Reges Philippus I. Ludovicus VI. atque adeo Duces Aurelianensis Abbates Monasterii S. Aniani Aurelian. inscripti leguntur, apud Hubert. in Histor. eiusdem Eccl. Qua de re sic Chron. Turonense: Obiit Hugo praepotens Abbas Ecclesiae beatissimi Martini et Dux Francorum. Inde Galliae Reges sibi nomen assumunt Abbatis Protectoris S. Martini: et in primo ingressie Regis in Ecclesiam recipitur cruce erectâ a Clero eiusdem Ecclesioe et praestat iuramentum conservationis privilegiorum. Sed et Duces ac Comites Galliae eosdem sibiarrogaveretitulos, uthereditarios, cum et Monasteriorum bona non modica sibi retinuissent ac asseruissent, ex quo eorum decessores iure beneficiario ab Regibus easdem Ecclesias impetrarant; quas, ut Ducatus ac Comitatus suos, quos eodem iure h. e. ad vitam possidebant, ad posteros, inclinata et profligata Regum auctoritate, transtulerunt. Hinc passim legimus, Duces Aquitaniae Abbatum S. Hilarii Pictaviensis Comites Andegavenses S. Albini et S. Licinii. Comites Pontivenses S. Wlfranni, Comites Vitomandenses Abbatum S. Quintini, titulis fuisse usos. Cuiusmodi vero Abbatiarum et Monafteriorum invasiones ac usurpationes non semel prohibitas, observat praefatus du Fresne, praesertim in Capitul. Caroli M. l. 6. c. 321. Verum licet Pontifices ipsique Episcopi erga Reges ac Principes, ut a Monasteriis saeculares submoverent, Ecclesiasque Monachorum iuri addicerent, subinde instarent; vix tamen id obtinuere, nisi sub initium Capevingorum seu tertiae Regum stirpis; ut infra dicetur: cum
ii hac excusatione se tuerentur, res Ecclesiasticas sublatas ex integro restituere non posse. ne suae Reip. militiam defraudare viderentur, ut est in Ep. Nicolai I. Pontif. Rom. ad Odonem Episc. Betvac. apud Loisellum, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. ut et infra in vocibus Abbas. Abbatus et Archiabbas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Abbot — The word abbot, meaning father, is a title given to the head of a monastery in various traditions, including Christianity. The office may also be given as an honorary title to a clergyman who is not actually the head of a monastery. The female… …   Wikipedia

  • Аббат церковный титул — (от слова Abbas, отец) почетный церковный титул, который начиная с V и VI столетия дается исключительно настоятелям монастырей и таким образом делается названием церковной должности. То же название, только с женским окончанием, аббатиса, от лат.… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Аббат, церковный титул — (от слова Abbas, отец) почетный церковный титул, который начиная с V и VI столетия дается исключительно настоятелям монастырей и таким образом делается названием церковной должности. То же название, только с женским окончанием, аббатиса, от лат.… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Аббат — У этого термина существуют и другие значения, см. Аббат (значения). Одеяние аббата из монашеского ордена цистерцианцев …   Википедия

  • Аббат, церковный титул — Аббат (лат. abbas, от греч. αββά, арамейского або отец) почётный католический церковный титул, который, начиная с V столетия, давался исключительно настоятелям монастырей (аббатств) и был званием церковной должности. Аналогичное звание с женским… …   Википедия

  • Аббат — Аббат, от слова Abbas (отец), почетный церковный титул, который,начиная с V и VI столетия, дается исключительно настоятелям монастырей итаким образом делается названием церковной должности. То же названиетолько с женским окончанием, аббатисса, от …   Энциклопедия Брокгауза и Ефрона

  • Abbot — • A title given to the superior of a community of twelve or more monks Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Abbot     Abbot     † …   Catholic encyclopedia

  • ABBATES Monastici quinam dicti olim — vide suprâ in Abbacomites …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATIOLA — in Capitulis Caroli Calvi A. C. 853. c. 3. Missi inquirant de Capellis et Abbatiolis, ex casis Dei in beneficium datis, alibique passim; Capellam denotat, sacellum, seu minus, ut vulgo in Ecclesia Roman. loquuntur, beneficium. Quam in rem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARCHIABBAS — comes Fulco, dicitur in Charta, quam descripsit Gallandus Tr. de Franco allodio p. 295. continentem controversiam, inter Monachos S. Albmi et Canonicos S. Licinii Andegav. in qua refertur, utrosque habuisse Abbates: Monachos, Monachum nomine… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”